Latin
LECTOR AMICE
Fortunio Liceti, De monstris 312
Unproofread scanNot analysed yet
In altero verò corpore unicus saltem Ren, isque dexter cum suo succenturiato quoad omnia perfectus, itidem emittens ureterem inferiora versus, qui propè pelvim quadantenus in aliquam cavitatem ichorem serosum continentem, expandebatur, atque desinebat in corpus exangue ad instar alicujus verrucae, manifesta cavitate destitutum. Sinister Ren deficiebat, ejusque locum occupaverat succenturiatus justo nonnihil major, vasis ex utroque trunco gaudens. Vasorum spermaticorum nullum vestigium, hinc neque reliquae partes Generationi inservientes conspiciebantur, nisi quod in altero corpore caruncula quaedam ad modum verrucae pensilis, circa regionem pubis deprehenderetur, ad quam terminabat foramen, ad Perinaeum alterum superius descriptum, atque sic uterum aliquem mentiri videbatur. Diaphragmate unum quidem corpus cingebatur, alterum verò eodem destituebatur. Thorax cavitate unica, duobus sternis, duobus dorsis diametraliter sibi oppositis, atque his ipsis interjectis quatuor costarum seriebus efformatus, duplex continebat Cor, Majus alterum, alterum Minus; Quodlibet suam accipiens venam cavam à sibi substrato epate; Quodlibet propria gaudens arteria aorta, quarum trunci ascendentes seorsim, nulla intercedente combinatione collum petebant utrumque. Descendentes utriusque aortae trunci, postquam sese mutuo excepissent, in duos dispescebantur ramos, inferioribus partibus sanguinem à cordibus deferentes. Reliqua utriusque cordis structura naturali ex amussim conformis.