# De monstris 313

Fortunio Liceti, De monstris, LECTOR AMICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/313

Quin & quodlibet cor propriis circumvallatum erat Pulmonibus in duas partes more solito divisis, quarum quaelibet in tres distincta erat lobos, atque de caetero ritè erant illi efformati, nisi quod majus qui cingebant Cor lobis essent oblongioribus, iisque manifesto & profundius divisis. Larynges duos duplici Arteriae asperae superpositos, glandulosa Thymi corpora duo, eaque non contemnendae quantitatis stipabant, ad jugulum sita, suaque mole thoracis cavitatem occupantia, desinentia verò ad latera faucium lisdem laryngibus imminebat utrinque uvula ab extremo palato propendens. Inter ambos larynges ferebatur Oesophagus, cui iidem ad latus dextrum atque sinistrum erant appositi. Ad regionem auricularum posteriorum incisione facta, retro fauces exigua quaedam cavitas occurrebat, in quam meatus auricularum dictarum in principio quidem divisi, mox tamen in unum coëuntes desiisse videbantur. Continebat illa Linguam substantia alteri similem, magnitudine verò & figura admodum differentem; Pisum enim majus ea exprimebat; Cui tamen os Hyoides proportione quantitati linguae respondens substernebatur. Oculi ad unum omnes unà cum palpebris ritè efformati, nisi quod posterioris musculis nulla observato digna pinguedo interjecta. Sed & ejusdem nervus opticus ad latus dextrum deorsum versus vergebat. Cerebri conformationem deprehendere non licuit, ob summam ejus flacciditatem, & jam incipientem corruptionem, nisi quòd duplex observaretur glandula pituitaria, foramen occupans, quod à binis ossibus Cuneiformibus, osseque Cribriformi constituebatur, faucibus ferè imminens. Duplex nervorum principium fuisse ex duplicitate spinalis medullae facilè colligitur. Num verò & Cerebellum duplex fuerit, non potuit observari.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
