# De monstris 338

Fortunio Liceti, De monstris, PERORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/338

Jecur erat ipsi duplex, cum duplici fellis vesiculâ, & venae ipsius tam perplexo errore inter se intricatae ac confusae, ut non licuerit quicquam distinctè saltem in illis notare. Thoraci erant duo corda sejugata, inclusa tamen uno involucro, & innatantia eidem aquae, sed cuilibet suus erat pulmo, at in ventre una duntaxat vulva, unusque lien, sed is adeò rubicundus & floridus, ut videretur accedere ad naturam jecinoris. Vasa autem umbilicalia desinere hinc in diffissam jecinoris portam, illinc verò bifido ductu in arteriae iliacas & vesicae fundum. Idem Observat. Medic. lib. 3. cap. 56. Satyrum Indicum curiosè describit his verbis: Uamvis extra forum medicum, attexam tamen huic telae, Satyrum Indicum; nostrâ memoriâ, ex Angolâ delatum, & Frederico Henrico Arausionensium Principi dono datum. Erat autem hic satyrus quadrupes: sed ab humanâ specie quam prae se fert, vocatur Indis Ourang-outang: sive homo sylvestris uti Africanis, quoias morrou. Exprimens longitudine puerum trimum, ut crassitie sexennem Corpore erat nec obeso, nec gracili, sed quadrato: habilissimo tamen, ac pernicissimo. Artubus verò tam strictis, & musculis adeò vastis, ut quidvis & auderet, & posset.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
