# De monstris 339

Fortunio Liceti, De monstris, PERORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/339

Anteriùs undique glaber: at ponè hirsutus, ac nigris crinibus obsitus, facies mentiebatur hominem: sed nares simae, & aduncae, rugosam, & edentulam anum. Aures verò nihil discrepare, ab humanâ formâ, uti neque pectus; ornatum utrimque mammâ praetumidâ (erat enim sexus foeminini) venter habebat umbilicum profundiorem; & artus, cum superiores, tum inferiores, tam exactam cum homine similitudinem: ut vix ovum ovo videris similius. Nec cubito defuit requisita commissura: nec manibus digitorum ordo: nedum pollici figura humana: vel cruribus surae: vel pedi calcis fulcrum.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
