# De monstris 341

Fortunio Liceti, De monstris, PERORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/341

Quem lectoribus suis delineaturus a Plinius, scribit expressè, animal esse quadrupes, in subsolanis Indorum montibus, pernicissimum; humanâ effigie, sed pedibus caprinis; & toto corpore villosum; nihil habens moris humani; gaudens sylvarum latebris; & fugiens hominum commercia. A quibus notis, licet aliquantisper discrepet Sa tyrus beati Hieronymi: convenit tamen utcunque, cum figmentis Poëtarum. Erat, inquit, homo naribus aduncis, & fronte cornubus asperâ; desinentibus corporis extremis, in caprarum pedes. Quam eandem formam, expressuri dilucidiùs Poëtae, appellant Satyros suos lascivos, impudicos, biformes, bicornes, & interdum, petulantia sylvarum numina. Quae veterum epitheta, siquidem ad veritatis explores amussim, videbis ipsos non planè errasse. Reperitur quippe etiamnum lascivum hoc animal, in subsolanis Indiae montibus: uti quoque in Africâ intra Sierram Lionam, & promontorium montis, ubi fortè illa loca, quae b Plinius asserit noctibus micare crebris ignibus Aegipanum, Satyrorumque lasciviâ, gaudet confragosis recessibus: fugit humana consortia, neque audit immeritò salax, villosum, quadrupes, speciem humanam praeferens: & praeditum naribus aduncis.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
