Latin
JACOBUS BONTIUS
Fortunio Liceti, De monstris 342-2
Unproofread scanNot analysed yet
JACOBUS BONTIUS Histor. natur. &Medic. lib. v. similis Satyri historiam hanc proponit: Idi ego Satyros aliquot utriusque sexus erectè incedentes, imprimis Satyram foemellam, tanta verecundia ab ignotis sibi hominibus occulentem, tum quoque faciem manibus (liceat ita dicere) tegentem, ubertimque lacrymantem, gemitus cientem, &caeteros humanos actus exprimentem, ut nihil ei humani deesse diceres praeter loquelam. Loqui verò eos easque posse, Javani ajunt, sed non velle, ne ad labores cogerentur, ridiculè me hercules. Nomen ei indunt Ourang Outang quod hominem sylvae significat, eosque nasci affirmant è libidine mulierum Indarum, quae se Simiis, &Cercopithecis detestanda libidine miscent.