# De monstris 346

Fortunio Liceti, De monstris, JACOBUS BONTIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/346

Unde partes animales & vitales distinctas habebit, quum & dormiat, sudet, moveatur, quando major vel vigilet, vel quiescat, vel siccus est. Uterque etiam suo nomine ad baptismatis fontem insignitus fuit, major Lazari, minor Joannis Baptistae. Naturalia verò viscera ut hepar, lien &c. utrique communia erant. Oculi clausi ferè Ioanni Baptistae, respiratio minor, admota enim plumâ parum movebatur, admotâ verò manu exilem habitum calentem deprehendimus. Patulum ferè illi & hians os, dentibus prominulis, saliva perpetuò ferè madens, caput videbatur solùm omne alimentum in sui augmentum absumere.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
