Latin
35
Fortunio Liceti, De monstris 35
Unproofread scanNot analysed yet
insidet forma, ceu natura potior in viliori: profectò quum forma propria monstri dudum visa sit nihil aliud esse quàm deformis organizatio, malaque membrorum corporis conformatio; quumque organizatio, conformatioque deformis forma sit inexistens, non quidem in anima viventis; non in corpore ut est quid ab anima contradistinctum; quia oculus, aut pes animam non habens aequivocè oculus, aut pes est: Aristoteli perinde ac lapideus, vel pictus; sed mala organizatio quum sit in toto composito ex anima, &corpore organico; constare liquidò jam potest materiam monstrorum proximam nihil esse aliud quàm corpus subcaeleste vivens. Ceterum quia corpus subcaeleste vivens trifariam considerari potest, primò quidem ut animatum est, atque omnino ratione animae; deinde verò ut corporeum quid Viventis triplex consideest, seu ratione corporis; deinceps autem ut terratio. tium quid est ex anima, &corpore aequè constitutum. Materia monstri proxima Physiologo non est vivens quoad animam; nam corpus vivens ratione animae malè conformatum monstrum est metaphoriMonstra Hercè, ac poëticum; illi enim vitiosos homines ab Herculi domita cule interemptos, monstra ab eo edomita concinunt: quid fuerint. Nos autem hic agimus de monstris naturae ad Physicum attinentibus. Neque verò materia monstrorum proxima est totum vivens, ut tertium quid ex anima &corpore aequè constitutum; quia id monstrum est integrum, non autem monstri pars materialis, si monstri formam obtinuerit: sin minus, jam nihil habet monstri; &est vivens perfectum. Reliquum est igitur ut monstri materiam proximam dicamus esse vivens subcaeleste quoad suum corpus animae subjectum, ac potius corpus viventis subcaelestis, quàm corpus vivens subcaeleste.