Latin
38
Fortunio Liceti, De monstris 38
Unproofread scanNot analysed yet
principium quo primo adaequatum efficiens agit, &est anima seminis, illi à parentibus indita, quatenus est facultas organorum corporis viventis constitutiva, non quidem absolutè, sed impedita ne finem sibi propositum integrè consequatur: secus enim vis organizatrix non impedita semper animantis membra sine ullo errore constituit; at errat in eorum conformatione solùm, quando aliqua ex caussa impeditur quò minus valeat munus suum rectè obire, ac proposito sibi fine integrè potiri. Sic ergo efficiens proximum monstrorum generatim est virtus formativa, constitutivaque, sive organizativa partium corporis viventis residens ut anima, &forma in parte spirituosa seminis, illi à parentibus indita in suo munere obeundo impedita; quae virtus in animante etiam adulto remanet nutrimento membrorum conformationem communicatura; ut alibi fusè à nobis est ali. de ort. an. demonstratum. Impedimenta verò huic virtuti mem-hum. brorum viventis corporis conformatrici multa, multifariamque adveniunt à multis caussis; quase infra. lib. 2. commodiori loco, agentes de speciali cujusque differentiae monstrorum caussa effectrice, ac origine, latè considerabimus. CAP. XI. Propria Monstri generatim accepti definitio investigatur. X hactenus allatis monstrorum caussis nunc noAbis proximae omnes sunt seligendae, quibus aptam monstri generatim accepti definitionem contexere valeamus, intimam ejus essentiam, prius quàm ad specierum contemplationem descendamus, introspecturi: seligendae sunt autem caussae monstrorum propriae, quia communes, &remotae procul absunt à definitione; quae definitum à quocumque alio di21. post sterminare debet *Aristoteleo praecepto.