# De monstris 43

Fortunio Liceti, De monstris, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/43

non absolutè monstra, sed quasi, monstra, & veluti monstra nuncupavit vitulum ab equo genitum, & equum à bove ortum. Idipsum censeas de leone ab ove genito, cujus historiam retulit. Caelius in antiquis suis lectionibus. Ceterum nos hic monstra propriissimè dicta definimus, non autem res quomodocumque monstrosas. Est itaque Monstrum vivens subcaeleste membrorum vitiata constitutione videntes in horrorem, & admirationem illico rapiens, rarò admodum enascens. At verò quia definitionis Definitionis perfectae munus est f Aristotelis praescripto distinperfectae munus. guere in singula, nempe tum singula definiti attriLocus Arist. buta essentialia distinctè explicare; tum rem defini-Illustratus. tam à singulis aliis disterminare; propterea in monstri definitione haud satis est genere proximo materiam propriam, & differentia priori formam illius expressisse; verùm ulterius oportet formali differentiae duas alias adjungere, quarum altera exprimat monstrorum caussam finalem, altera effectricem; quò possit integra monstrorum essentia comprehendi. Ac sanè finalis caussa monstri generatim per id insinuatur, quod monstrum fieri dicitur ex secundario naturae instituto; quum enim ex s Aristotelis Agentium observatione haud uno in loco, agentia cuncta natu cunctorum naturalium ralia, & speciatim viventia nostratia omnes operatio finis.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
