# De monstris 45

Fortunio Liceti, De monstris, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/45

Levinum Hulsium, & Gualtherum Ralegh testimonium perhibuisse nos dudum observavimus in opere nostro in De Vita) & alia multa sive in mari, sive in terra viventia, ex parentibus eam speciem, & membrorum constitutionem naturaliter habentibus in Africa, in Asia, & speciatim apud Indos originem ducentia; nullam etenim haec vulgi monstra obtinent monstri conditionem, una excepta membrorum structura monstrorum constitutionem aemulante; nam & in suis regionibus frequentissimè, immò verò quotidie nascuntur, ut apud nos homines perfecti; nullamque incolis admirationem, nullumque inferunt horrorem; ac fiunt ex primario naturae instituto, ut parentes in specie per omnia consimili perpetuentur; nec in eorum conformatione ullum reperitur vitium impediens organizantia principia. Ita ergo tota veri monstri generatim accepti essentia quoad singulas sui partes & caussas ea definitione mirificè comprehenditur, qua constitutum est Monstrum esse vivens subcaeleste membrorum vitiata constitutione videntibus horrorem cum admiratione afferens, rarò admodum nascens, genitum ex secundario naturae instituto propter aliquod impedimentum in caussis suae originis. CAP. XIII. Monstri divisio in suas species supremas multiplex affertur, sed aptior eligitur.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
