Latin
46
Fortunio Liceti, De monstris 46
Unproofread scanNot analysed yet
IActenus de Monstrorum caussis generatim: Acomminus aggredi nunc oportet ad singulas eorum differentias, seu species; hae autem Divisionis E tribus fon tibus monstr divisio in species. A materia monstri duplex divisio Prima. Exploditur Quia sat est novisse caussas monstri humani, In primo analogato nosci cetera vir tute Monstri divi sio secunda. Exploditur. Quia reperitionis inutilis origo est in theoria. Monstri divisio tertia. nis opera sunt primùm inveniendae, mox sigillatim explicandae, atque in suas quaeque caussas referendae. Tria verò quum sint in monstro, penes quae in varias species partiri potest, materia proxima, tem pus originis, &forma essentialis. Quando materia monstri proxima dudum visa est esse subcaeleste vivens, sive corpus viventis nostratis; penes eam duplex divisio monstri fieri potest: prima quidem monstri divisio est in tria suprema genera, quae sunt monstrum vegetativum, sensitivum, &intellectivum; siquidem totidem sunt subcaelestium viventium supremae species, planta, brutum animal, &homo. Verùm quoniam homo ita est rerum omnium mensura, ut in ejus origine theoria nostratium viventium reliquorum aptè contineatur; &quia in analogis sat est scientifico notitiam habere de praecipuo, in quo cetera omnia virtute dignoscuntur: propterea quum in monstrorum genere humana principem sibi locum vendicent, de humanis monstris speciatim agere volentes, parum ab allata divisione adjumenti haurire valemus: alias itaque monstri divisiones consulamus. Altera verò divisio monstri à materiali principio petita erit pro varietate membrorum corporis, in quibus conformatio vitiari potest: penes quam licet solius humanae naturae omnia monstra recenseri valeant, ut homines monstroso capite, pectore, brachijs, ventre, cruribus, &id generis; minus tamen apta est metdodo scientificae, quia quum plures partes eamdem speciem malae conformationis habere possint, cogeremur inutiliter easdem monstrorum origines, &caussas in variis partibus repetere. Quare nobis usui non sunt monstri divisiones à materia petitae; ad alias ergo accedamus.