Latin
48
Fortunio Liceti, De monstris 48
Unproofread scanNot analysed yet
in eadem specic. g 4. de &alii homines ab 8 Aristotele commemorati exgen. an tra uterum degentes ex perfectis viventibus in mon-c. 3. stra degeneraverint nulla dubitatione puris naturae viribus; quum certò constet longè plurima in utero matris monstra procreari. Ceterum hae duae monstrorum species nimis confusam, &communem eorundem theoriam nobis exhibent; quum exquisitam propositi argumenti desideremus in hoc opere. A formae igitur essentialis varietate monstrorum species omnes praecipuas hauriamus; sic etenim scientisica magis divisio fuerit; siquidem actus est, qui seh 7. meta, parat, &distinguit, apud Aristotelem; potissimumque actus essentialis specificas differentias constituit. Quum autem essentialis monstrorum forma sit vitiata, insueta, &mira membrorum corporis compositio; penes eam primò dividitur monstrum in uniforme, ac Multiforme: monstrum uniforme illud est, quod habet partes referentes membra viventis unius speciei; Monstrum verò multiforme constat ex partibus membra viventium diversae speciei aemulantibus. Subdividitur autem hoc utrumque genus monstri propriè dicti varias in species; nam monstrum uniforme aut est mutilum, ut infans absque cruribus ortus, absque brachiis; aut est excedens, ut puella biceps; aut est monstrum ancipitis naturae, ut infans duplici capite sine pedibus; aut est monstrum difforme, ut infans habens membra transposita, oculos in pectore, manum in collo, testiculos intra ventrem reconditos; aut est monstrum informe, ut infans rotundus in Hippocratis; aut est monstrum enorme, ut a sect. epid. 2. infans semilapideus. Monstrum verò multiforme subdividitur in illud, quod constat ex partibus variorum individuorum in eadem specie, ut mulier virili capite; atque in illud, quod coagmentatur ex partiMultiforme bus membra viventium diversae speciei in eodem in diversa spegenere propinquo referentibus, ut infans semicanis, cie Multigeneris centaurus, minotaurus; &in id, quod constat ex partibus membra viventium diversi generis propinqui aemulantibus, ut puer anserinis pedibus, &alatus, &faciem habens ranalem, ex humanis membris &avium; imperfectiorumve animantium partibus constitutus: ac denique monstrum multiforme constare poterit ex membris referentibus partes viventium in vario genere penitus; ut homo semidaemon ex mulie- semidaemon.