Latin
LIBER SECUNDUS
Fortunio Liceti, De monstris 52
Unproofread scanNot analysed yet
Monstra verò quum in sua physica generatione quatuor obtineant caussarum genera; una tantummodo caussa efficiens reperitur, quae eadem numero monstris omnibus communis esse potest: Quum etenim monstri forma essentialis una sit corporis figura, &conformatio; certum cuivis est non unam communem monstris omnibus esse figuram, &conformationem; quando alia sunt quadrupedia, sine pedibus alia; alia brachiorum expertia, duplici alia capite, alia bicorpora, &alia conformationum aliarum. Materia verò monstri communis una est subcaeleste vivens, quae non individui, sed generis habet unitatem: monstri verò humani materia omnes monstrorum species recipiens nec ipsa est una numero, nec specie, sed genere solùm; nam pleraque monstra humanorum homines sunt; alia ex congressu hominis nefario cum belluis orta, quapiam ex parte humanam effigiem referentia, bestiae sunt; alia semibestiales homines; ut b infra patebit. Caussa item monstri finalis non est unâ specie, sed genere tantum; inimò verò duplex; conservatio aliàs solius speciei essentialis, aliàs unius generis; &vitae operatio. Una caussa efficiens monstris omnibus communis est tum Deus Optimus, tum Intelligentia motrix, tum etiam caelum. At verò Deus Optimus caussa est remotissima, &communissima supernaturalis, &supernaturaliter, ac eminenter concurrens cum omnibus agentibus infra se positis ad quorumlibet effectuum productionem; ut monuit aliquando Aristoteles, asserens à Numine supra extimam lationem, ubi neque tempus, neque motus, neque locus, neque corpus