# De monstris 52

Fortunio Liceti, De monstris, LIBER SECUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/52

Monstra verò quum in sua physica generatione quatuor obtineant caussarum genera; una tantummodo caussa efficiens reperitur, quae eadem numero monstris omnibus communis esse potest: Quum etenim monstri forma essentialis una sit corporis figura, & conformatio; certum cuivis est non unam communem monstris omnibus esse figuram, & conformationem; quando alia sunt quadrupedia, sine pedibus alia; alia brachiorum expertia, duplici alia capite, alia bicorpora, & alia conformationum aliarum. Materia verò monstri communis una est subcaeleste vivens, quae non individui, sed generis habet unitatem: monstri verò humani materia omnes monstrorum species recipiens nec ipsa est una numero, nec specie, sed genere solùm; nam pleraque monstra humanorum homines sunt; alia ex congressu hominis nefario cum belluis orta, quapiam ex parte humanam effigiem referentia, bestiae sunt; alia semibestiales homines; ut b infra patebit. Caussa item monstri finalis non est unâ specie, sed genere tantum; inimò verò duplex; conservatio aliàs solius speciei essentialis, aliàs unius generis; & vitae operatio. Una caussa efficiens monstris omnibus communis est tum Deus Optimus, tum Intelligentia motrix, tum etiam caelum. At verò Deus Optimus caussa est remotissima, & communissima supernaturalis, & supernaturaliter, ac eminenter concurrens cum omnibus agentibus infra se positis ad quorumlibet effectuum productionem; ut monuit aliquando Aristoteles, asserens à Numine supra extimam lationem, ubi neque tempus, neque motus, neque locus, neque corpus

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
