# De monstris 55

Fortunio Liceti, De monstris, Cap. 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/55

Infans etiam in Hassia ceteris benè distinctis membris natus est, auribus tamen, oculis, ac naribus omnino carens, solumque oris hiatum obtinens in facie. Alius Wittembergae sine capite ortus. Puellus alibi postea exoritur, qui brachiis penitus orbatus, reliqua corporis forma rectissima fruebatur; pedibus, quum ad vigesimum aetatis annum pervenisset, vice manuum mirè utebatur, accipiendo, secando ori inserendo, nec non etiam alea, & chartis colludendo. Hunc se Lutetiae vidisse à Paraeus confitetur quadragenarium; quadrato corpore, omnia quae manibus perfici solent, munia obeuntem; humeri enim trunco, & capite, colloque vibrato securim in palum oppositum tam certo, & valido ictu, quàm manu quivis alius vir ejaculabatur; aurigae flagellum tanta vi distringebat, ut aëre validius percusso resonaret; ceterum pedibus edebat, bibebat, chartis lusoriis, & talis colludebat. Tandem latro, & sicarius deprehensus ex furca strangulatus rotae affixus est. Infelici natura benigna parens brachia, manusque tradere noluerat, ne furta, & caedes patraret; in quae tamen vitia seu siderum, temperamentive inclinatione; seu potius mala educatione turpiter collapsus, meritas infamis vitae poenas capite luit. Ejus hanc effigiem antea vidimus. In eadem specie monstri mulier ejusdem agilitatis Paraeo, & aliis visa est, quae manibus omnino carens, arrepta pede pluma litteras non tantum elegantissimè pingere; sed tractare colum, nere, numerare pecuniam, ac subtilissima quaeque pedum digitis conficere potuit. Augustae Vindelicorum e Delrij: Dito mag. to. 1. quoque testimonio mulier primo peperit caput hu-iba. 414. manum membranis involutum; mox bipedem serpentem, cui Lucij piscis caput, corpus ranae, pedes & cauda lacertae; tertio porcellum. In villa Nepritz non procul ab oppido Wurtzensi ad Moldam sito, naf lib. de tus est infans sine pedibus Jobi etiam f Fincelij te mira. stimonio.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
