Latin
Cap. 58
Fortunio Liceti, De monstris 59
Unproofread scanNot analysed yet
Ibidem postea infans etiam natus corpore satis quidem benè compacto, sed sine collo, monstrosa planè facie, oculis insolitae magnitudinis, quasi in fronte sitis: superior capitis pars illi omnino deerat: in occipitio foramen erat satis amplum, ex quo sanguinis aliquantulum fluebat; statim ab ortu occidit. Paraeo referente, qui se id monstrum Lutetiae vidisse testatur, puer novem annos natus in Parpavilla pago, sex à Guisio oppido miliaribus, Petro Renardo, &Matre Marquera genitus est, cui duo tantum digiti in dextra manu erant; brachium haud invenustè à summo humero ad cubitum usque deformatum; sed inde ad extremos duos digitos valdè deforme visebatur: cruribus carebat; quamquam à nate dextra pedis imperfecta quaedam velut figura quatuor tanquam digitis distincta proferre se videbatur: à sinistrae verò natis medio duo digiti prosiliebant; quorum unus genitali virili haud erat absimilis. Puellam ortam sine brachijs, quae pedibus omnia propemodum officia muliebria peragebat, nos Patavij habuimus non ita pridem à circulatore per orbem à spectaculo propositam. Romae Romae anno MDLXXXV. visa est octennis puella decora facie, ceteris membris bellissimè formata, cui ab origine deerant crura, &coxarum partes inferiores. Revera igitur sunt monstra mutila. CAP. V. Origo, &prima caussa monstri uniformis mutili educitur ex propriae materiae defectu.