# De monstris 62

Fortunio Liceti, De monstris, Cap. 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/62

quas ad ultimam seminis prolifici officinam pervenire posset; vel quoniam ad testes delata in semen perfectum commutari nequiverit, seu sua, seu testium culpa; vel quoniam ab aliquo seu calore uteri nimio dissipata, seu frigore ambientis concreta; vel quia in alium usum consumpta fuerit, reliqua seminis, & sanguinis substantia benè se habente. Consimiliter sine coxis, & cruribus illa ferè semipuella genita fuit ex defectu partis crassioris geniturae parentum, menstruique sanguinis, quae ortum habere debuit ex alimento superabundante nutricatui crurium, & coxarum genitorum. Idem judicium esto de viro, & de puella sine brachijs; mutili enim ortus est ex defectu materiae illius particularis, quae à partibus ejusdem generis in corpore parentum effluere debebat, ortum ducens ex alimento earum nutricatui superabundante: secus enim natura, quae de possibilibus efficit quod melius: est, non monstrum, sed hominem perfectae conformationis generare debuisset minoris quantitatis cum omnium membrorum apta proportione Caput autem illud membranis involutum, quod ab Augustana muliere partu editum affirmatur, mihi purum caput non est; quia caput sine corde, ac hepate physicè vivere non potest multùm temporis, nec in utero; pars autem omnis formata est vivens? Aristoteli: sed in ea mole cor, & hepar etiam fuere, aliaque principalia viscera; licet facies totam materiam extrinsecus in formam capitis occuparet; reliquae autem partes deerant in monstro, deficiente materia spermatica, & sanguinea, ex qua determinatè generari debebant; utpote originem trahens ab eo, quod redundare consuevit nutricatui earumdem partium in corpore parentum: defecit autem, quia connatura usque terminum gestando oneri non videretur suffectura: nono mense exacto obstetricem accersit, moxque post validos conatus, & enixus, exclusit primò informem carnis concretionem, duabus utrimque ansis in brachiorum longitudinem, & modum exporrectis praeditam, & à vitali quodam principio se spongiarum, & urticarum more motitantem, ac palpitantem; postmodum delapsus ab utero serpens est rostro adunco, longo, teretique collo, oculis vibrantibus, cauda acuminata, eximiaque pedum agilitate; qui ortus fremitu, sibilisque totum cubiculum implevit in omnem se partem proripiens, ut latebram nancisceretur; sed ipsum mox unanimi impetu facto quae aderant mulieres pulvinis conjectis fuffocarunt: tandem misella multo labore fracta foetum masculum peperit adeò malè multatum, & excarnificatum ab eo serpente, ut statim baptizatus interierit.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
