# De monstris 64

Fortunio Liceti, De monstris, Cap. 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/64

Monstrum autem uniforme minori portione truncum, ut puer unimanus, semipes, monoculus, nasindigus, auricaptus, & id generis, oritur ex defectu materiae, quae suam originem traxit à residuo alimenti superabundante nutricatui consimilium partium in corpore parentum; secus enim si materia menstrui, vel seminis, undecumque à parentis corpore prodiret, apta esset ex qua in utero virtute seminis unaquaeque foetus particula constitueretur, nunquam ex defectu materiae monstrum mutilum orietur, potissimè truncum parte pusilla, ut manu, auribus, naso; nam poterat foetus à natura, ubique de possibilibus efficiente quod melius est, paullo minor constitui corpore toto, ex alijs partibus desumpta portiuncula materiae in deficientis membri constitutionem. Quod latius explicavimus in opere des perfecta constitutione hominis in utero. SeCAP. IIII. Secunda caussa, & origo monstri mutili ostenditur esse ex debilitate, ac defectu virtutis formatricis. Onstrum idem uniforme aliquo membro muLVItilum, ut puer unimanus, unipes, monoculus, nasicarens, aurindigens, praeter materiae illarum partium propriae defectum, ab aliqua ex propositis caussis provenientem, fieri etiam potest ob imbecillitatem virtutis formatricis eorumdem membrorum: si etenim pars illa seminis parentum spirituosa, cui vim constitutivam foetus inesse vidimus, imbecilla fuerit; reliquas partes efformare poterit, praeter eas, quae monstro desunt: determinatè verò potius has quàm alias efformare definit ob imbecillitatem mulUt monstrum deficiens otiplici de caussa: una quidem est, quia portio semi riatur ex defectu virtutis nis parentum spirituosa, cui propriè talium membroformatricis rum efformatio demandata est, quum habeat originis suae materiam à consimilibus generantium membris; si quapiam ex allatis caussis in tota seminis massa foetum constituente non reperiatur, vim ea massa non habebit eas partes in foetu generandi; ut pote carens temperamento simili, quo earum partium naturam constituat: Quae caussa bellè ad efficientis defectum redigitur, ut prior ad inopiam materiae.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
