Latin
Cap. 58
Fortunio Liceti, De monstris 66
Unproofread scanNot analysed yet
Id autem vitium simul inesse debet cum paterni, tum etiam materni seminis illi portiunculae, quae à consimilibus parentum membris materialem originem ducentes, consimilium membrorum foetus constitutioni à natura destinantur: Quod quia rarò admodum contingit, ideo frequenter monstra non oriuntur, paterno semine materni vitia saepenumero corrigente, atque non rarò vicissim materno spermate paternae geniturae defectum supplente. Tertiam caussam refert Aristoteles in caloris, quo semen pollet, excessum, aut defectum inquiens, Inest hic calor in excremento seminali, tantam, talemque habens motionem, &actionem, quanta modicè ad quamvis corporis partem accommodetur. Quod si vel deficit, vel excedit, rem, quae sit, aut deteriorem efficit, aut laesam, &maneam. Arque hac sanè ratione ortum reor monstrosum puerum, quem anno Domini MDLXXIII. Paraeus. Lutetiae vidit novem annos natum, in Parpavilla pago, sex à Guisio miliaribus Petro Renardo, &matre Marqueta genitum; cui tantum duo digiti in dextra manu erant; brachium haud invenustè à summo humero ad cubitum usque deformatum; at inde ad extremos duos digitos deforme valdè visebatur: cruribus carebat; quamquam à nate dextra pedis imperfecta quaedam veluti figura quatuor tanquam digitis distincta proferre se videbatur: à sinistrae verò natis medio duo digiti prosiliebant, quorum unus genitali virili haud erat absimilis. Cujus haec erat effigies, TerCAP. V. Tertia caussa, &origo monstri mutili statuitur in angustia uteri, ac loci foetum continentis. Ed trunca etiam hominum corpora quibusdam Spartibus oriuntur nullo materiae defectu, nullaque virtutis agentis imbecillitate, ob solam uteri, membranaeve foetum ambientis angustiam in ea regione, quae constituendae partis in conceptu locus esse deberet: si namque uterus quapiam in parte sui nimis coarctetur, aut ob aliquem tumorem scyrrhosum, sive nimis coarctetur, aut ob aliquem tumorem scyrrhosum, sive in sua substantia natum, sive in tunicis intra eum sitis, &embrio circumpositis, sive in visceribus extra utrum degentibus, sed illi propinquis exortum, à quo comprimatur, aut ob nimis arctam ventris adstrictionem studiosè à muliere factam, seu conceptus occultandi caussa, seu quavis alia ratione: aut ob placentae nuncupatae, aut molae cum foetus conjunctae immodicum incrementum: aut quia duo sint foetus magni, pluresve duobus in utero: nequeunte materia in iis angustiis locum habere, in quo determinata pars illa foetus generetur; vel consumitur in halitus, vel in humores diffluit, vel in membranas foetum ambientes, sive placentam, sive in alias partes consimilis naturae alio loco ampliori genitas commutatur; vel demum intra vicinarum partium cavitates, ac laxiorem substantiam introducitur; foetu à natura mutilo iis membris, quibus in amplo loco constituendis ea materia destinata fuerat: Et hac sanè ratione foetus expes, auricaptus, absque brachiis, nasindigus construi potest; ac tunc maximè, quum duo, vel plures conceptus justae molis fuerint in utero.