Latin
FORTUNII LICETI
Fortunio Liceti, De monstris 7
Unproofread scanNot analysed yet
Monstra igitur appellantur, non quia sint signa hominibus ullo pacto monstrantia res eventuras; sed quia vicissim ejusmodi sunt, quae ob sui novitatem, ac enormitatem quamprimum visa cum admiratione, atque stupore ab unoquoque unicuique alteri monstrantur: ea est enim hominum conditio pecularis inter ceteras, ut ubi quis aliquid insigniter enorme conspexerit, statim cuivis obvio, aut propinquo illud mirabundus ostendat; &absente homine, cui illud monstrare queat, miris modis animo excrucietur donec alterum inveniat, cui monstrum commonstret: adeò gestit natura hominis quod rarum novit, alteri monstrare.