# De monstris 7

Fortunio Liceti, De monstris, FORTUNII LICETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/7

Monstra igitur appellantur, non quia sint signa hominibus ullo pacto monstrantia res eventuras; sed quia vicissim ejusmodi sunt, quae ob sui novitatem, ac enormitatem quamprimum visa cum admiratione, atque stupore ab unoquoque unicuique alteri monstrantur: ea est enim hominum conditio pecularis inter ceteras, ut ubi quis aliquid insigniter enorme conspexerit, statim cuivis obvio, aut propinquo illud mirabundus ostendat; & absente homine, cui illud monstrare queat, miris modis animo excrucietur donec alterum inveniat, cui monstrum commonstret: adeò gestit natura hominis quod rarum novit, alteri monstrare.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
