Latin
Cap. 58
Fortunio Liceti, De monstris 74
Unproofread scanNot analysed yet
Rarò autem contingit exoriri ejuscemodi monstrum, quia rarò contingit foetum in utero tenellum adeò gravi morbo affici, &non interimi, sed ab amisso vi morbi membro integro obducta corpori cicatrice convalescere. Sic igitur ex vi morbi oriuntur pleraque monstra mutila. CAP. IX. Monstra mutila ex imaginationis parentum vi exoriri non posse, Eque verò plerisque aliis assentimus, quibus omnia cujusque speciei monstra, atque adeò mutila, vi vehementioris phantasiae parentum enascuntur. Quum enim phantasia quantumvis intensa vim non habeat detrahendi quidquam materiei generandi conceptus: nec virtuti generatrici: nec formatrici seminis: nec loci amplitudini, uterum nimis quàm par sit angustando: nec sanitati foetus, morbum membrorum consumptorem procreando: sed solùm valeat figuras, &colores partium variare vehemens imaginatio: liquidò jam patet nullum ab ea monstrum mutilum posse procreari: at omnia in eo genere fieri à caussis antea propositis cum seorsum acceptis, tum etiam multò magis si plures in unum convenerint, sive in eadem parte, sive in pluribus: siquidem trunci monstrosè à natura homines sunt simul pluribus membris carentes: quorum uno uteri angustia destitui possunt, altero vi morbi privari, altero defectu materiae orbari, altero imbecillitate agentis caussae spoliari: &ita de aliis.