# De monstris 75

Fortunio Liceti, De monstris, Cap. 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/75

Ita ergo ex tot caussis physicè nascuntur omnia monstra mutila: quorum originem Clarissimi viri indifferenter referunt in unum materiei defectum. CAP. X. Monstri Uniformis excedentis realis existentia ex historijs item comprobatur. T in eodem genere monstri uniformis ex adverso multa reipsa comperiri monstra in aliqua parte aut secundùm numerum, aut secundum molem miAnno Diii. rabiliter excedentia, iisdem historicis confirmari potest; namque apud eundem Joannem Gualtherium in fans duplici capite ortus est. Quin etiam Theodosio imperante, Arcadio, & Honorio Coss. in orientali plaga in castello Emaus Palestinae, natus est puer ab umbilico deorsum unum corpus obtinens, sursum bicorporeus, duo habens pectora, duo capita proprijs pollentia sensibus adeò discreta, ut altero comedente, ac bibente, alterum abstineret monstri caput; altero vigilante, alterum somnus oppressum detineret; licet nonnunquam simul dormirent, simul colluderent invicem; sed & inter se aliquando rixabantur, seque invicem percutiebant. Vixit monstrum ferè biennium; & alter semipuer alteri mortuo quatriduum supervixit. Hujus monstri testimonium perhibuit D. Augustinus luculentissimum. Constantinopoli puer natus est quatuor pedes habens. Alter duos vertices à nativitate obtinuit. In Thracia pariter natum infantem quatuor pedes habentem populi viderunt. Alterum ibidem duo capita gerentem; quorum uterque ferro concisus est. Henrico Tertio imperante in confinio Normanniae, 1044. ac Britanniae portentum visum est in una, vel potius in duabus mulieribus; erant duo capita, & quatuor brachia, cetera gemina usque ad umbilicum: inferius singula omnia, comedebat, ridebat, loquebatur una, dum altera interim abstineret, fleret, atque taceret; ore gemino comedebatur, sed uno meatu venter ejiciebat; uni defunctae, super vixit altera penè triennio mortuam portans, denique pondere molis, & nidore cadaveris occubuit. Historiam texuere quoque Vincentius ex Guillerrino, & Matthaeus Palmerius, ib.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
