# De monstris 78

Fortunio Liceti, De monstris, Cap. 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/78

„ Hac Petrus Paulusque, uno sub corpore bini, „ Fabrica naturae mira jacemus humo„ Cuique suum fuit & manuum, fuit oris opusque; „Vesicae, ast unum ventris opusque fuit: Junxere extremae partes nos corporis ambos „Quas neuter simul, & dicat uterque suas. „ Neutra ex parte pedes; capita ex utraque fuerunt „Bina; sed è medio corpore planta fuit. „ Bina fuit medio, quae corpore planta deorsum „Pendebat, sursum quinta erat una manus. „ Non verò nobis unus somnusque, cibusque, „ Nec risus nobis, fletus & unus erat: „Somno membra dabat unus, ridebat & alter, „Sugebatque unus flens quoque & alter erat. „In Florentina natos nos fluminis Arni „Valle dedit Patriae; nos pia cura Patris. „ Inde alti, & Sacro pariter de fonte levati, „Viximus ambo decem bis totidemque dies. „Quid nunc Neptunum, quid nunc Janumque bifrontem „Miraris? Stygij terna quid ora Canis? „Et quid Geryonis tria corpora? scilicet unum „ Nos corpus, binas nos animasque lege. De hoc etiam monstro Kornmannus libro suo de Miraculis vivorum. In pago Vallis, Arni superioris nomine Tertanio monstrum exortum est duos puellos uno umbilico ad invicem junctos habens, cui ab uno latere & genitalia erant membra, & bina quoque pendebant invalida crura; ab altero verò latere crus solum exibat imperfectum; fuitque monstrum hephemerum. Alibi natus est in Italia infans sub uno capite quatuor brachia, totidemque crura divaricans; cui vita exiguo tempore duravit; de quo & Ambrosius Paraeus, & à Joannes Riolanus Fil. testimonium perhibuere. Puella biceps in Boioaria Aquilonari inter Danubium, atque Alemannum fluvios in Sandersdorf nata est in mola pagi, quae & quaterna brachia, bis geminas manus, & totidem pedes habuit. In agro Piceno exortus est infans dentibus sex, & facie insolitae magnitudinis. Bernae puella orta est uno capite, duabus posteriorbus corporis partibus, toti-1472. demque pudendis.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
