# De monstris 79

Fortunio Liceti, De monstris, Cap. 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/79

In Veronensi agro infantes feminae duae natae sunt binis genitalibus, duplici ventre quaternis brachiis, sed sibi dorso ab imis humeris, ut inquit Paraus, ad nates usque arctissimè cohaerentes; quod monstrum parentes diu multumque per Italiae urbes, quaestum inde sibi comparantes circumtulere. In pago Rorbachio non procul ab Heydelberga Paraei etiam relatu, gemini utriusque sexus obversis tergoribus annexis orti sunt. Biceps infans Patavij natus est, in quo praeter naturae luxuriem nihil aliquoquin fuit foedum aspectu. Romae gemini orti sunt, simulque uno corpore conjuncti, adversis inter se manibus, ac facie; qui pauculos vixerunt dies. Berheldiae in ditione Principis Palatini Electoris nati sunt gemini pectoribus sibi affixis, unico umbilici dependentis vinculo constricti. Germaniae in oppido ad sylvam Hirciniam sito, infans duobus capitibus, quatuor manibus, & duobus pedibus natus est.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
