# De monstris 86

Fortunio Liceti, De monstris, Cap. 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/86

Dentes inferiores anteriores quatuor, superiores duos habuit, sed magnos, & inferioribus duriores; qui tamen dentium duritiem non exquisitè praeseferebant. Renes erant duplicati: ureteres, & vesica minimè. Orta est mense nono & absoluta, & corpulenta: verùm in ipso exortu ob errorem obtorto collo unius ab obstetrice idem dies, eademque hora fuit, qua tenebras mortis, & vitae hujus lucem experta est. Manifestum est igitur idem in his contingere, quod in fructibus: duas tentavit natura creare puellas; in ipso exortu principalium membrorum collisa atque constricta sunt omnia praeter caput: omnia igitur principalia praeter cerebrum, in unum coiverunt; fuerunt tamen potentia duo; quae autem posterius creata sunt, velut uterus, brachia, & extrema, ab uno tantum principio, & tanquam in uno foetu sunt absoluta. Heydelbergae apud Neccarum flumen orti sunt infantes duo conjuncti, & masculi, duobus corporibus ventre conglutinatis, duobus, capitibus, quatuor manibus, & pedibus quaternis; vixerunt sesquidiem: dissecto

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
