# De monstris 9

Fortunio Liceti, De monstris, FORTUNII LICETI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/9

a lib. 3. de Polydorus 2 Virgilius puerum unimanum ortum Prodig. esse scribit; & puellam genitam altera manu carenb lib. 15. tem. Realdus autem Columbus illustris anatomide re anat. cus alios, inquit, secui, quibus brachia ab ortu deerant: alios, quibus deerant crura. Praeterea corpus integrum intuitus sum, cui dimidium alterius cohaerebat. Auriculas instar brutorum in hominibus. Et nonnullis interpositis subdit, Monstrum mihi oblatum est Patavij dissecandum, erat infans semestris mas, ut alij mares sunt, cui alius imperfectus infantulus in anteriore parte incumbebat, cruribus, brachijs, dorso, abdominis parte, pene, medioque collo videbatur autem caput huius imperfecti puelli in thoracem perfectioris intrusum. Hoc monstrum vixit aliquandiu. Si quis imperfectam illam appendicem, & pondus inutile attigisset, ille, quem integrum omnium membrorum diximus, statim persentiscere animadvertebatur. Hoc itaque monstrum, ubi diem suam obijt, ego rei novitate allectus libenter secui: quae autem observavi, haec ferme sunt: In imperfecto nonnulla intestina aderant, ex quorum unius portione tum vesica, tum anus construebantur: nullum ibi aderat jecur, neque cor, neque cerebrum: sed ren permagnus, quem ego hepatis penè munere fungi sum opinatus: nam ab extremo jecore perfecti infantis crassa vena, duraque ad instar arteriae deducebatur ad renem illum insignem; atque inde venae aliae complures passim distribuebantur: at ab arteria dextra axillari perfecti puelli arteria ortum ducebat, quae post modum per universam partem monstri imperfectioris deducebatur. Item à nervis dextri brachij exibant, qui per reliquum corpus imperfecti homunculi disseminabantur. atque hactenus de monstro Patavino vir cujus historiam infra latius commodiori loco referemus. Plutarchus refert se vidisse centaurum ex equa natum, supernè ad cervicem usque, & manus humana forma, reliquas partes equinas habentem. Asinaeque filiam asinina crura, ceteras partes huma nas, easdemque pulcherrimas obtinuisse. Aristoteles mipse puerum non diffitetur jam ortum capite arietis, aut bovis; vitulum capite pueri.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
