# De monstris 90

Fortunio Liceti, De monstris, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/90

in vico Gravillierorum ex Petro Germano, & Mathea Petronilla natos esse ait duos infantes perineo ad nates conjunctos, communem umbilicum in loco sexus obtinentes: sexum illis distinctum fuisse asserens. Anno Dani. Addit in Viabani Paroecia, qua Carnutum Lutetia itur, in pagulo Parvarum Bordarum, Cyprianam Girandam Jacobi Mercatoris agricolae uxorem peperisse gemellas ad nates junctas; quibus unicum fuit commune femineum pudendum; unicum abdomen; & in ejus medio unicum umbilicum: ceterum duo pectora, quaterna brachia, sed terna crura monstro fuisse; illudque pauculos supervixisse dies.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
