# De monstris 94

Fortunio Liceti, De monstris, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/94

Poterit etiam quadrupes, ac biceps puella nasci divisa materia capiti constituendo apta in duas partes, consimili spectro à phantasia indito altè spiritibus virAgens omne tuti formatrici deservientibus; adeò gestit omnis nagestit, sibi simile consti cura generans rem sibi f consimilem constituere. cuere. CAP. XII. Secunda caussa, & origo monstri excedentis in materiae nimio excessu esse perhibetur. SEd longè communior excedentium monstrorum caussa est materiei excessus, nulla distinctione Puella biceps solus in proposito ab omnibus decantatus: Nos aucujus mareriei excessu tem eum ita explicamus, quia puella biceps caussam genita. obtinuit redundantiam illius materiae determinatae, cui soli demandata erat à natura capitis constitutio; haec autem est portio illa crassior utriusque seminis, & sanguinis, quae ortum habuit ex alimento superabundante nutricationi capitis parentum: quae mareria si à discretrice virtute seminis, aut aliqua alia caussa dividatur, seorsum induens formam capitis, bicipitem foetum constituit; sin autem in unam massam conjuncta maneat; foetui caput indet non numero geminato, sed improportionata magnitudine monstrosum.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
