Latin
97
Fortunio Liceti, De monstris 97
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri enim potest superfoetatio primo gestationis tempore; tunc autem virile semen ad priorem conceptum si applicetur, in eo novam partem constituere potest ea regione, qua contigerit praeexistenti foetui copulari; sic exortum fuisse verisimile est infantem, è cujus ventre caput alterius hominis exerebatur. Fieri quoque superfoetatio valet secundo, vel tertio mense graviditatis; tunc enim secundo foetu jugiter crescente, quum in utero pleno is locum non habeat ab alio grandiori conceptu vacuum, in quem adolescat; nec duriorem uteri substantiam perfodere queat, in tenerrimum gemelli corpus sensim abdomine discisso, aliqua sui parte penetrat, illique in unum monstrum copulatur. Ita genitum fuisse hominem illum adultum, è cujus abdomine puellus pro statura corporis longè minoris aetatis abdito capite collotenus prominebat, mihi probabile est; nam gemellorum uno, &eodem tempore conceptorum non est adeò dispar magnitudo, ut dum unus vigesimum agit aetatis annum, alter vix dicimum attingentis magnitudinem referat: gemellos autem omnes eodem congressu satos aequali, aut parum admodum inaequali magnitudine comperiri certum est unicuique, sive discretos ab invicem, sive conjunctos in monstri formam consideraverit: ut apparet in monstro Lutetiano Riolani, &aliis quamplurimis.