# De monstris 97

Fortunio Liceti, De monstris, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/97

Fieri enim potest superfoetatio primo gestationis tempore; tunc autem virile semen ad priorem conceptum si applicetur, in eo novam partem constituere potest ea regione, qua contigerit praeexistenti foetui copulari; sic exortum fuisse verisimile est infantem, è cujus ventre caput alterius hominis exerebatur. Fieri quoque superfoetatio valet secundo, vel tertio mense graviditatis; tunc enim secundo foetu jugiter crescente, quum in utero pleno is locum non habeat ab alio grandiori conceptu vacuum, in quem adolescat; nec duriorem uteri substantiam perfodere queat, in tenerrimum gemelli corpus sensim abdomine discisso, aliqua sui parte penetrat, illique in unum monstrum copulatur. Ita genitum fuisse hominem illum adultum, è cujus abdomine puellus pro statura corporis longè minoris aetatis abdito capite collotenus prominebat, mihi probabile est; nam gemellorum uno, & eodem tempore conceptorum non est adeò dispar magnitudo, ut dum unus vigesimum agit aetatis annum, alter vix dicimum attingentis magnitudinem referat: gemellos autem omnes eodem congressu satos aequali, aut parum admodum inaequali magnitudine comperiri certum est unicuique, sive discretos ab invicem, sive conjunctos in monstri formam consideraverit: ut apparet in monstro Lutetiano Riolani, & aliis quamplurimis.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
