# De monstris vii

Fortunio Liceti, De monstris, GERARD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/vii

Haec itaque cura Bibliopolae fuit, corrigendo, demendo, addendo, exemplar omnibus modis absolutum exhibere, ne imposterum quid sit, Lector amice, quod à lectione utilissimi non minus quàm jucundissimi hujus scripti te detineat. Ad hoc obtinendum multum quoque conferre videbatur, & Characterum ad operis hujus impressionem adhibitorum diversitas, & Indicis absolutissimi curiosa dispositio. Literarum hinc exactum à Typographo observari discrimen sedulò curavit, postquam in primis tribus phileris confusionem à me admonitus annotaverat. Indicem quoque, quem in prioribus editionibus capita sola respicere comperiebatur, unde necessariò integrum saepè caput, aut saltem maximam ejus partem, perlegere coactus fuit Lector, antequam ipsi occurreret id, in quod inquirebat, ita disposuit, ut jam singulis paginis sit accommodatus. Et cùm ad historiae fidem maximum contribuat tradentis authoritas, placuit etiam hîc Catalogum operi adjicere Virorum eorum, quorum mentionem elaboratissimo hoc suo tractatu facere voluit Licetus noster. Haec ubi ad editionem hanc perficiendam, magno labore, nec minori sumptu, sic adornavit Bibliopola, juvenis literatissimus, suo non minus quàm aliorum commodo studia promovere summoperè allaborans, utpote quibus eum omni tempore maximè delectatum probè ipse novi, quò majorem fidem apud te, Lector humanissime mererentur, &, siquidem quid vitii adhuc continerent, convenienter emendarentur, Recensioni meae subjicerem amicè rogavit. Desiderio ejus honestae contrariari inhibuit jam à teneris contracta familiaritas, ne quid de insito studia promovendi ardore, maximè si Medica fuerint, dicam.

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
