# De monstris viii

Fortunio Liceti, De monstris, GERARD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fortunio-liceti/de-monstris/viii

Quid à me praestitum sit, non necesse hîc adducere, ne alienis superbire velle videar, suffecerit utriusque nostri operâ opus limatum probèque politum tibi hîc exponi. Nec Recensioni tantum, tui in gratiam, vacavi, sed & auctuarii loco recentioribus temporibus observata quaedam sub finem operis adjeci Selecta ea sunt, simplici quandoque stylo proposita, nonnunquam & Iconibus illustrata, ab iis, quae Licetus noster magno numero exhibet, planè distincta, hîc enim similia siquidem adjicere animus fuisset, nae Appendix libri molem longè superasset. Desumpta omnia ex Authorum fide dignissimorum operibus, ut sunt: Observationes medicae Pni. Nicolai Tulpii, Exconsulis, & Senatoris Amstelodamensis, in Collegium Ordinum Hollandiae & Westfrisiae deputati, &c. Historia Naturalis, & Medica Indiae Orientalis Dni. Jacobi Bontii apud Indos Archiatri, ob materiae excellentiam & affinitatem juncta Historiae naturali Indiae Occidentalis Dui. Guilielmi Pisonis, quondam Illustrissimi Dni. Pni. Joannis Mauritii, Principis Nassoviae, &c. Archiatri, nunc Practici Amstelodamensis & Collegii Medici ibidem Praefecti. Historiae Anatomicae rariores Dni. Thomae Bartholini, Professoris Regii apud Hafnienses honorarii, &c. Observationes Medico-Physicae Dni Petri Borelli, Medici Galli. Specimina Anatomica Dni Ludovici de Bils à Coppensdamme, Bonem &c. Domini &c. Lux denique è tenebris affulsa ex viscerum monstrosi partûs enucleatione Dn. Anthonii Everardi, Practici Medioburgensis. Unicum, idque omnium ultimum in rerum naturalium aequè ac praeternaturalium investigatione industriae singulari Dni. Eduardi à Sypestein, quondam discipuli mei diligentissimi, nunc Practici apud Ultrajectenses Experientissimi, Amici sinceri, praecipuè acceptum ferimus. Haec sunt, Benevole Lector, quae te scire necessarium duxi, antequam de editione hâc judicium feras; de chartae enim typorumque nitore, multa hîc adferre superfluum foret, quid opus verbis, ubi rerum testimonia adsunt. Vale interim, laboreque nostro utere. INDEX

---

Fortunio Liceti, De monstris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_monstris.
