# Baptistinus 12-19

Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus, 12 to 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/12

Cum scripta queque immutari expresse noscet) sed si petrus forsitan cum pecuniis interim superuenerit ne quis amicorum eius absentia molestiam incurat ullam. Scribere fecit eos se uicarios constituere: quibus tanquam sibimet credantur omnia. Cumque res suas susceperint soluant primum quicquid uictus uestitusque in usum nomine ipsorum accepisset. Tum petri milato aureorum milia quatuor numerent quibus aes alienum disoluat: negotiaque sua melius disponat. andreae uero bracteae inauratae fabri duabus natis mile aurei singulis dotis nomine sunto: Tantundem et petri ioanis tingendi magistri natis esto (ambo et enim ianuenses reliqorumque sodalium plerique sunt). Marci autem regiensis Ragusinae rei publicae cancellarii eo quod sit uir egregius nec cum plebe reputandus duabus pariter singulis mille quingenti largiantur. Tibicinibus uero: ac triremium gubernatori: ioannique rato sericei pani textori: et Damiano cathapultario: Antonioque sutori donatis prius menstrua stipendia decernantur donec ianuae Dux iterum restitutus munera eis magistratusque et pro urbis dignitate et pro eorum uirtutibus impartiatur. Hos enim et quorum familiaritate uteretur praeter caeteros et quos expilare posset inuenerat. siue ab ipsis pecuniam quotidie supelectilemque mutuando. seu cuilibet a quo quicquam acceperat eos fidei ussione obstringendo. ad hunc fere modum rebus compositis eadem nocte clandestinus lintrem quendam corcurrensium qui ligna pro fornacibus aduexerat cum meretrice quadam et pusione ac plerisque famulis conscendens: Petrumque ioannem secum pro interprete ducens: atque non pecunias modo dolo malo extortas: uerum etiam uestimenta omnia ac potiorem supellectilem auferens corcurram profectus est tanta festinatione ut lembum conscendenti suppellectilis uestiumque fascis accelerando in mare allapsus madefieret. Postquam igitur de eius discessu rescitum est omnes qui aulearia culcitras linteamia uasa: aliaue domus ornamenta ab amicis rogati commodauerant agmine facto sua quisque repetendo domum ueluti expugnatam diripuere. lanii quoque caupones ac cerdones dispensatore in ius rapto ad ea quae familiae causa ab eis in dies acceperat. frustra ut petri milati reditum expectarent rogantem exoluenda compulere: caeteris ex fraudum (ut reor) consciis: qui consulto remanserant famulis haud reluctantibus: sed si quis de domino inquireret respondentibus eius se stipendiarios esse quocumque duceret secuturos: imperataque ut fidos decet executuros: consilia autem ipsius penitus ignorare: Eo amplius nostris qui stolida spe semel concepta omnia haec boni consulebant indignantibus totaque de ciuitate expostulantibus: quod in ea tanta illustribus uiris iniuria fieret: nec nauigiis prospiceretur nostris que ob huiuscemodi res indignas ab eius classe capi abducique possent: prouocando etiam si quibus saecus de eo ac ipsis uideretur deponendi aliquid placeret alea: ut is ab eo decidat cuius sententia frustaretur.

---

Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/gondol-f-bapt.xml.
