# Baptistinus 27-31

Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus, 27 to 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/27

Cum igitur interim petrus a multis eorum qui in litteris erant nomina quaesisset: quiue eum instruere quicquam sciret haud inueniens assensus est. simulque ut profecti erant rediere. His itaque litteris imperatoris ueluti re ingenti cum quid eis contineretur inuestigare nunquam potuisset permoti fouere spem pecuniae quamuis allatae non esset haud desiere: irasci quoque amicis qui iam eos palam deceptos esse contenderent.donec nauis cum nostris ac florentinis mercatoribus nonnullis ex piceno rediit: qui aperte dicerent eum (ut in ethruria audierant) antonium esse quendam monegliam nuncupatum: nebulonem dolosissimum effectum: cum Baptistini illius fregosi per aliquot ante anos fuisset stipendiarius: qui uir gestarum rerum gloria summus franchorum maximo apud regem in honore haberetur: Eundem uero antoninum senis nuperime quod uolateranum inter agrum senensemque pileum cardinalatus sibi alatum simulans diuiti cuidam grandem stabulario mutuatam auferens pecuniam imposuiisset uirgis cesum aiebant. Haec propter uerba nostri quamquam indignaretur: famulisque qui remanserant florentinos obiurgantibus eisque uerbera minantibus fauerent: ianuensem tamen quendam nautam: qui cum Anchonitanorum naui casu ex orientis superueniens partibus. optime Baptistinum se atque Antonium ante dictos nosce afferebat. mercede proposita retinuere. Quem cum petrus milatus: petrusque ioannes (ambo enim se praeter caeteros nebuloni ita tradiderant ut aes alienum contractum sibi unde disoluere possent nihil relinquerent) corcurram secum detegendi eum causa duxissent eo die quia famuli quos inepti factum hoc non celauere lintre eodem profecti praecurentes omnia domino ut agerentur nunciauerant egrotatione simulata non sunt admissi. Videns itaque ueterator egregius rem eo iam esse deductam ut nullus tergi uersandi locus amplius relictus sit: nocte sequenti palio mutato plerisque cum famulis nauigium quem paratum tenere curauerat conscendens aufugit: quem nostri custodientes non deseruere: sed ut ipsos una secum abire permitteret: uix impetrantes supplices ipsum eorum uti misereatur fortunae cum nihil eis reliqui esset orauere: quibus ille bono uti animo essent hortatis: non enim se beneficia ab eis accepta cum tyranniden recuperauerit obliturum: mirumque inmodum quod non habeat quid eis modo pro laboribus eorum donet angi.

---

Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/gondol-f-bapt.xml.
