Latin
32 to 34
Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus 32-34
Unproofread scanNot analysed yet
Aureum unum scissum pro redeundi impensa proiecit. ultimoque eos ragusini agri littore exposuit Petro etiam milato ueste quam ex suis agnouerat commodam eam cum saeuisset hiems futuram dicens detracta. qui omni spe amissa: nauta ianuensi cum ipsum ostendere ei non potuissent corcurre recepto merentes domum reuersi sunt omniaque uti euenerant suis narauere. quorum sane qui adhuc dicerent non defuere circumscriptorem eum minime esse si abdita contemnens oppida iadram uel uenetias recta proficiscetur. Quibus rebus diu mecum cosideratis quam fuerit temeraria nebulonis huius audatia quam stolida nonnullorum pertinatia: quam denique crassa lachromensis abatis negligentia: quam ceterorum quoque innanis petulantis satis admirari nequeo: non enim eorum dumtaxat quibus imposuit perstrinxit oculos: uerum etiam stupiditatem quandam manifestas permissus tot inter obtrectantes machinare falacias omnibus incussit. Nec tam dolo malo aureos quibusdam mille circiter ablatos indignandum est: quam temerario facinore ita audacter palam perpetrato impune eum cum uoluerit discesisse: uerbaque uniuersae ciuitati posse iactari se dedisse.