# Baptistinus 9-11

Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus, 9 to 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fran-lucijan-gundulic/baptistinus/9

Videns igitur plerisque se baptistinum esse persuasum: uerbisque suis quam sperasset fortasse maiorem fidem adhiberi cepit hospitio iam mutato rebus necessariis domus paratis ad cultum quoque atque ornatum supelectilem hinc inde accomodando ellegantiorem uitam ducere lautiusque nullo sumptui parcendo amicos ad se uenientes accipere ac extra domum urbemque inuitatus. non nunquam etiam ultro se offerens amicorum caenis interesse: ita ut quod prius maxime uidebatur horere si cui notus fieret: ne uenenum cibi calabrorum ducis opera misceatur: uisue aliqua inferatur timere simulans: tum magnopere gaudere suas res palam omnibus esse: famulosque ac se quotidie nouis sericeisque uestibus ornare omnia nomine suo quae poterat accipere: pecuniam a quocumque sibi dedito mutuari: solutionem demum in reditu petri omnibus promittere: querere etiam si datam quis hic pecuniam Bizancio cum decem in centum et amplius emolumenti reddi sibi uellet. Feruntque nonnulli rectoribus urbis obtulisse omnem se pecuniam census Bizancio cui iuberent numerare posse si discriminis uitandi causa numeratam prius exoluere sibi hic aere eorum ducerent: et hoc fortasse uerbis ut his magnificis fidem fraudibus suis acquireret. quas res nonulli diligentius examinantes amicos si qui eius familiaritate intemperantius uteretur admonebant: ut quicquam rerum suarum caueant ei fidere suaque tueantur. ac si quid per imprudentiam dedissent commodassentue quam primum exigant: nec si opus esset magistratus auxilium ad sua repetenda implorare erubescant: quae sane monita contemnentes irritati asperius quam par est amicis succensebant: existimantes magnae huic faelicique ipsorum amiciciae inuideri: afferebant enim uehementer angi se non posse ei que uellent impendere: ac si quid dedissent satis eis compertum esse bene ac tuto collocasse. Quare omnibus qui hospitii eius sodalitate fruerentur eundem animum esse mirum erat caeteris: cum praesertim ipsius ex uita moribusque tot fradum argumenta deprehenderentur: ut quidam non dubitarent affirmare magici ferculi aut carminum ui dementia eis incussa nihil facere aliud cogitareue potuisse quam quae ipse uellet: Haud etiam si iuberet solea illis pasari nates forte recusaturos tantae erant tenebrae eorum mentibus obortae: tribus nanque mensibus mora tracta cum iam nonnullos exhasisset: nec qui darent alios inuenirent haud longe abesse petri milati nauiumue ex piceno reditum animaduertens: per quas quoque uerebatur ne doli et fraudes Rauenae postremo uolaterisque perpetratae innotescerent (omnia enim quae aduersari uoto suo possent sine intermissione per suos inquirenda curabat) selectos ex amicis eos qui liberalius secum egissent: credulioresque cognouisset ad caenam uocauit: ibique suo accersito dispensatore: ceteris uero famulis remotis mentem simulans quam erga eos haberet: uelle patefacere dixit se per dies aliquot quoad petrus reuertatur decreuisse quas sibi calabrorum dux pararet insidias supositiciis litteris ostensis uitandi si posset causa discedere (litteras enim ducis ad nostrum quendam ciuem dispensator idem adulterauerat.

---

Fran Lucijan Gundulić, Baptistinus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/gondol-f-bapt.xml.
