Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 102
Unproofread scanNot analysed yet
Multiplico per vndecimam huius, quantitatem a. in nomen b. &fiat d. Item multiplico, per eandem, a. in nomen c. &fiat e. Dico igitur, quòd quantitas conflata ex nominibus de. est productum quod fit ex multiplicatione ipsius a. in ipsam b c. Nam, per secundi Elementorum primam, quae fiunt ex ductu vnius quantitatis in parte propositae quantitatis pariter accepta conficiunt illud, quod fit ex dicta quantitate in totam propositam. Itaque de. productum est ex multiplicatione ipsius a. in ipsam bc. factum: quod quaerebatur.