Latin
PRAEAMBVLVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 104
Unproofread scanNot analysed yet
&fiat g. Item d. in b. &fiat h. seruatis tamen regulis circa inscriptiones aduerbiorum, Plus, aut Minus, in praecedenti propositione traditis. Nam quantitas compacta ex quatuor nominibus efgh. seruatis aduerbiorum terminis, erit, per primam secundi Elemen torum, productum ex multiplicatione totius a b. in totam cd. quantitatem, proueniens. Illud quoque notando: si nomina huiusmodi possunt ad minorem multitudinem redigi, redigantur, per 142 huius: quod fieri potest inter quae libet bina inuicem conmensurabilia: Nam per corollarium dictę 142 talium binorum nominum tam aggregatum, quàm differentia facit quant tatem vnius nominis. Non aliter trinomia, aut quadrinomia multiplicabuntur, singula vnius quantitatis nomina in singula alterius, per vndecimam huius, multiplicando: &deinde bina quę ad vnum nomen redigi possunt, redigendo. Quę omnia poteris practico exemplo experiri. Quod nos in quęstionibus Arithmeticis ab undè fecimus,