# Arithmeticorum libri II 105

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 18?. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/105

fit tota ab. Et quoniam productum diuisum in multiplicantem, exibet multiplicatam: idcirco tota a b. quod est productum, diuisa in ipsam a. multiplicantem, exhibebit ipsam de. multiplicatam. Itaque dè est quantitas quotiens ex diuisione proposita proueniens. Similiter fatiendum est, si diuidenda quantitas sit trinomium, aut plurium nominum. Sed memento, sicut in an tepraemissa per multiplicatione fecimus, ita & indiuisione animaduertere nominum inscriptiones: Nam nomen inscriptum per aduerbium Plus, si diuidatur per nomen similiter inscriptum: quotiens diuisionis similiter inscribetur. Si autem diuidatur per nomen aduerbio Minus inscriptum, quotiens diuisionis, per Minus inscribetur. Quoniam scilicet, tam Plus multiplicatum in Plus, quàm Minus multiplicatum in Minus, producit Plus, vt in ante praemissa ostendimus. Nomen autem inscriptum per aduerbium, Minus, si diuidatur per nomen similitet notatum, quotiens diuisionis per Plus inscribetur. (quod non vsu venit, quia diuisor vnius nominis semper per plus notatur.) Si autem diuidatur per nomen notatum per Plus, quotiens inscribetur per Minus. Quoniam scilicet in multiplicationibus tam Plus in minus, quàm Mi nus in Plus multiplicatum, producit Minus. Sicut enim diuisionis demonstratio fit per multiplicalionis demonstrationem: ita & diuisionis regulae & cautiones ex praeceptis multiplicationis deriuantur. Quae sunt etiam triuialibus Magistiis notissimae, & in quę stionibus nostris Arithmeticis affatim per exempla traditae.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
