Latin
PROPOSITIO 19*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 106
Unproofread scanNot analysed yet
kl. est quantitas, quae prouenit ex diuisione ipsius a in ipsam be. Nam cùm gh. diuidatur in f. &proueniat kI. iam, per diffin. diuisionis, erit, sicut gk. ad ipsam kl. diuisa scilicet ad quotientem, sic f. diuidens ad positam. Et permutatim sicut gh. ad ipsam f. sic &kl. ad positam. Verùm fuit gh. ad ipsam f. conuersim sicut a. ad ipsam bc. Ergo &a. ad ipsam bc. sicut kI. ad positam. Et permutatim a. diuisa ad ipsam kl. sicut bc. diuidens ad positam. Quare, per diffin. diuisionis, kl. quantitas est, quae prouenit ex diuisione ipsius a. in ipsam bc. quae vestiganda proponebatur Quòd si diuisor esset trium nominum: operteret geminari multiplicationem, vt productum tandem proueniat vnius. nominis: &diuidendam per eundem mulriplicatorem multiplicari: &deinde productum per productum diuidendum.