# Arithmeticorum libri II 106-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 20*. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/106-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/106-2

PROPOSITIO 20* Si quantitas quaelibet in duo segmenta diuidatur; id quod fit ex vtrolibet assumpto segmento in quadratum totius, aequum erit his duobus, scilicet, quae fiunt ex vtraque sectionum in quadratum reliquae, & ei quod fit ex quadrato assumpti segmenti in totam. Sit quantitas quaelib et, vtcunque in duo diuisa, scilicet in a. & b. Dico, quòd id, quod fit ex a. in quadrarum ab. aequum erit his, scilicet ei, quod fit ex a. in quadratum b. & ei, quod fit ex b. in quadratum a. eique, quod sit ex quadrato a. in totam a b. Quod sic ostendam. Per quartam secundi Fuclidis, quadratum a b. est aequale his, scilicet quadrato b. & ci quod fit ex a. in b. eique quod fit ex a. in a b. Ergo propter ęquam vtrobique multiplicationem, quod sit ex a. in quadratum a b. aequale erit his, scilicet ei, quod fit ex a. in quadratum b. cum eo, quod fit ex a. in productum ex a. in b. atque cum eo, quod fit ex a. in productum ex a. in totam ab. Sed id, quod fit ex a. in productum ex a. in b. aequum est ei, quod sit ex quadrato a in b. Illud autem, quod fit ex a. in procectum ex a. in totam ab. aequum est ei, quod fit ex quadrato a. in totam ab. Sunt enim eadem solida, quandoquidem sub tribus ijsdem lateribus. Igitur & id, quòd fit ex a. in quadratum a b. a quum erit his, scilicet ei, quòd fit ex a. in quadratum b. & ei, quod fit ex quadrato a. in b. eique quod fit ex quadrato a. in totam a b. Quod fuit demonstrandum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
