# Arithmeticorum libri II 108

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 22*. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/108

hoc est, solido trium laterum a b. a. b. Atque, quod ex producto totius a b. in b. aequale est ei, quod ex quadrato ipsius b. in a. hoc est, solido trium laterum a. b b. Igitur, quod ex quadrato ipsius a. in b. vnà cum eo, quod ex quadrato ipsius b. in a. aequalia sunt ei, quod ex producto ipsius ab. & a. in b. hoc est solido trium laterum à b. a. & b. Quare & triplum illius, aequale triplo huius. Ergo cubus torius ab. aequalis erit his, scilicet cubo ipsius a. cubo ipsius b. & triplo solidi, cuius latera sunt a b. a. b. Quod erat demonstrandum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
