# Arithmeticorum libri II 109.1-4

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, 109.1 to 109.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/109.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/109.1

Et nota, quòd si cubi, qui cogniti supponuntur, scilicet ef. fuerint in proportione cuborum numerorum; tunc per corollarium 14* huius, ipsae magnitudines a b. erunt ad inuicem commensurabiles. Vnde tunc tam g, quàm k. erunt rationales quantitates: quoniam eorum cubi sunt cubi numeri, per praecedentem: quandoquidem Tn. producuntur ex quadratis numerorum ef. in proportione cubica existentium, multiplicatis vicissim in ipsos numeros ef. Quamobrem cùm gk. tunc sint rationales, eorum tripli scilicet hl. rationales erunt: cumque e f. per hypothesim sint rationales, quia cubi cogniti, erit aggregatum ex efhl. hoc est, ipse m. cubus totius a b. numerus rationalis: quare tota quantitas a b. erit cubo cognita, & vnius nominis, sicut, corollarium 146 concludit. Contrà de tota magnitudine a b. cognita per cubum eius m. volo subtrahere magnitudinem a. cuius cubus e. idque per cubos, hoc est reperire cubum relicte, qui est f. Sit itaque n.qui fit ex a b. tota in a. Quod autem fit ex n.in b. sit o. cuius triplum sit r. eritque per antepręmissam m. aequalis aggregato ipsorum ef. & r. Itaque ex n.in totam aeb. fiat p. & ex m. in a fiat q. Vnde, per primam secundi Euclid. p. aequalis erit aggregato ipsarum oque Aufero igitur ipsum q. ab ipso p. & supererit o. cuius triplum r. iungo cum e. & aggregatum minuo ab ipso m. & supererit f. cu bus scilicet ipsius b. quaesitus, quae post ipsius a. à tota a b. subtractionem relinquitur. Hic rursum nota, quòd si cubi, qui co, bac cai3. gniti supponuntur, scilicet m. & e. fuerint ad inuicem sicut cubi numeri: tunc per corollarium quartaedecimę huius, ipsę magnitudines a b. tota & a. erunt ad inuicem commensurabiles. Vnde tunc necesse est, cubos ipsarum pque magnitudinum, esse cubos numeros, & perinde ipsas pque esse rationales: vnde sequitur, vt earum differentia scilicet o. sit rationalis, eiusque cubus, numerus cubus. Quod sic ostendi potest. Cùm m. & e. sint ad inuicem, sicut cubi numeri: intererunt ipsis, per decimam octauam, octaui duo medij proportionales, qui sint rs. Sit autem ipsius m. quadratus t. & ipsius e quadratus X. fiatque ex m. in e. numerus n.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
