# Arithmeticorum libri II 110-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/110-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/110-2

COROLLARIVM. Vnde manifestum est, quòd si duo numeri seruantes rationem cuborum, singuli multiplicent suum productum, qui ex inde fient, cubi numeri erunt. Quod corollarium, cum praecedenti propositione quàm decentissime locari poterat in arithmeticis Elementis: vt sicut ibi ostensum est, ex ductu similium planorum generari quadratos, ita constet etiam, qua ratione, quoque ductu ex cubis numeris, cubi quoque numeri nascantur. Sed haec ideo adducta sunt, vt regula additionis, & subtractionis radicum cubicarum peculiaris: & respondens regulae in decimatertia huius de quadratis radicibus traditae, melius notesceret. Quamquàm vlterius illa speculari, quae ab Euclide neglecta sunt, ni mis curiosum esset. Itaque ad reliqua transeamus. PROPOSITIO 25*. Propositae cuiuspiam quantitatis radicem quadratam extrahere. Si numerus repraesentans propositam quantitatem sit numerus quadratus, tunc radix eius numeri erit numerus repraesentans radicem quantitatis propositae, per secundam huius libelli. Si autem proposita quantitas contineat partem, vel partes positae quantitatis, tunc sit eius numerator a. & denominator b. qui supponantur vel quadrati, vel in ratione quadratorum numerorum: si quadrati, sic capiantur: si in ratione quadratorum numerorum, redigantur ad minimos eiusdem rationis per trigesima nonam septimi: qui sint ipsi a b. eruntque per co rollarium secundę octaui, a b. numeri quadrati: Sit ergo ipsius a. radix ipsae c. numerus: & ipsius b. radix ipsae di numerus. Aio igit, quòd quantitas cd. cuius numerator est c. & denominator d. erit radix quadrata propositae quantitatis a b. Quod sic constat. Quoniam numerus c. est radix numeri a. & numerus d. radix numeri b, palam est, quòd numerus c. in se ductus producit numerum a. & numeriis, d. in se ductus, producit numerum b.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
