Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 111
Unproofread scanNot analysed yet
Quare per regulam multiplicationis in octaua huius traditam, ex quantitate c d. in se ipsam multiplicata producitur quantitas a b. &ideo per diffin quantitas C d. radix quadrata est ipsius a b. propositae quantitatis: quod erat demonstrandum. Quando autem numeri repuiantes propositam quantitatem non fuerint quadrati numeri, tunc talis quantitati radix quadrata non potest numero notari: est enim solum potentia hoc est quadrato rat. onalis, &per numerum propositum, tanquam quaesitae radi cis quadratum solummodo praefertur. Exempli gratia: Radix 3. vel Radix 5. Poterimus tamen numero magis ac magis vicino ipsam radicem non quadrati numeri significare. Exempli gratia: sit quantitas proposita ipso a. numero non quadrato significata: cuius volo radicem quaeratum prope verum inuenire, Capio numerum quadratum b. proxime maiorem ipso a. numero cuius radix sit ę. quae iam erit prima radix propinqua quaesitę, sed, vt pro pinquiorem inueniam, subtraham a. ab ipso b. &residuum sit d. quod partior per duplum ipsius c. per nona huius: &proueniat quantitas e quam subtraho ab ipsa c. &supersit f. quod multiplicatum in se facitg. Dico itaque, quòd f. est radix ipsius a. propior, quàm c. &ipse g. quadratus vicinior ipsi a. quàm quadratus ipse b. Quod sic pa ret. Cum c. secetur in e. &faerit, per quartam secundi elementotum, b. ipsius c. quadratus aequalis his, scilicet quadrato qui ex e. quadrato qui ex f. scilicet g. &duplo eius, quod fit ex e. in f. Et idem quoque b. est aequale ipsi a. vnà cum d. Sed d. est duplum eius, quod fit ex c. hoc est, ex toto e f. in e. igitur b. aqualis erit ipsi a. &duplo eius, quod fit ex ef. in e. Sed duplum eius, quod fit ex ef. in e. est aequale duobus quadratis ipsius c, &duplo eius, quod fit ex e. in f. per tertiam secundi Euclid. bis assumptam. Ergo b. aequalis erit ipsi a. &duobus quadratis ipsius e. &duplo eius, quod fit ex e. in f. fuerat autem &ibi aequalis quadrato, quod ex e. &ipsi g. &duplo reius, quod ex e. in s. Igitur quadratum, quod ex e, &ipsum g &duplum eius, quod ex e. in f. sunt aequalis his, scilicet ipsi a &duobus quadratis ex e. &duplo eius, quod ex e: in f. Quare, demptis vtrinque quadrato e. &duplo eius, quad ex e. in f. relinquentur inde quidem ipsum g. hinc verò a. vnà cum quadrato ipsius e. inuicem aequalia. Ita que g. excedit ipsam a, in quadrato ipsius e. Et superatur ab ipso b. quandoquidem f. superatur a b. radix scilicet à radice Atque ideo f. erit vicinior radici ipsius a. quàm fuerat c.