# Arithmeticorum libri II 112

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/112

adhuc tamen maior ea: quandoquidem g. majus ipso a. quadratum quadrato. Similiter autem sicut per ipses b. & c. quadratum & radicem inuenimus f. radicem quaesitę viciniorem quàm fueratc. Ita rursum per g. & f. quadratum & radicem inueniemus radicem quaesitae propinquiorem, quàm est f. Et similiter, iterum atque iterum viciniorem, semper tamen aliquanto maiorem, donec excessus redigatur ad fractiunculam atomo ęqualem, ac quantouis minorem in infinitum, nunquàm tamen ipsi aequalem: quo niam quęsita irrationalis est, & in terminos numerarios non cadit. quae omnia exercitio practici exempli calculando facile experieris. Poteris & alia via propinquare radici ignotae sic. sit af–2–6τ5––2829 numerus non quadratus, cuius volo prope verum vestigare radicem: assumo ingentem numerum quadratum, vt puta centenarium, qui sit b. cuius latus c. Multiplico a. in b. & produco d. Quo fit, vt si a. propositus sit exempli gratia 8. ipsed. proueniat 800. cuius radix quidem maior quàm 28. minor, quàm 29. quae sit e. Et quoniam quadrata sunt in dupla ratione radicum, cum d. numerus sit centuplus ad ipsum a. quadratum, scilicet ad quadratum: iam e. radix ipsius d. erit decupla ad radicem ipsius a. Hoc est, cum d. ad a. sit sicut b. centenarius ad vnitatem: erit e. ad f. sicut b. ad c. vel sicut c. ad vnitatem, hoc est, decuplus. Igitur f. erit decima pars ipsius e. hoc est, majus quàm 2 1/, minus verò, quam 21/55 & haec est ipsius a. radixquaesita. Quòd si per centenario assumpsissem quadratum numerum maiorem, vt centies centum, per minutiores partes magis vero appropinquassem. magisque si ad calculum millionem quadratum applicassem. Itaque deinceps in infinitum, licèt verum numerario termino attingi nullatenus possit.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
