# Arithmeticorum libri II 114

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/114

aequale erit his, scilicet triplo eius, quod ex quadrato ipsius f. in e. & triplo eius quod ex quadrato ipsius e. in f. atque triplo eius, quod ex quadrato ipsius e. in ef. Quamobrem ipsa b. erit etiam aequalis his .s. ipsi a. & triplo eius, quod ex quadrato ip sius f.in e. & triplo eius, quod ex ipsius e. quadrato in f. atque triplo eius, quod ex quadrato ipsius e. in ef. Verùm, per 215 huius, idem b. cubus aequalis est his, scilicet ipsi g. qui cubus est ipsius f & cubo ipsius e. & triplo eius, quod fit ex quadrato ipsius e. in f.triploque eius, quod ex quadrato ipsius f. in e. Quoniam scilicet e. & si constituunt ipsam c. radicem ipsius b. Ergo hęc, scilicet ipsa a. triplum eius, quod ex quadrato ipsius f. in e. & triplum eius, quod ex quadrato ipsius e. in f. cum triplo eius, quod ex quadrato ipsius e in es. simul erunt aequalia his simul, scilicet ipsi g. cubo ipsius f. & cubo ipsius e. & triplo eius, quod ex quadrato e. in f. & triplo eius, quod ex quadrato ipsius f.in e. Demptis igitur vtrinque his, scilicet triplo eius, quod ex quadrato ipsius e: in f. & triplo eius quod fit ex quadrato ipsius f. in e. supererunt g. & cubus ipsius e. fimul aequalia ipsi a. & triplo eius, quod ex quadrato ipsius e. in ef. Itaque g. tanto maior est ipso a. quanto triplum eius quod ex quadrato ipsius e in ef. siue in c. majus est cubo ipsius e. Maius est enim id, quod ex quadrato ipsius e. in e f. quàm cubus ipsius e. qui ex quadrato ipsius e. in ipsum e. producitur. Multo magis ergo & triplum eius, quod ex quadrato ipsius e. in e f. seu in c. majus erit cubo ipsius e. Cùm igitur g. sit maior ipso a. minor autem ipsob. quandoquidem f. minor fuit ipsa c. radix radice. erit s. propinquior cubicae radici ipsius a. quàm fuerat c Adhuc tamen f. maior est ipsa quae sita radice cubica ipsius a. quandoquidem g. cubus maior, quam a. Similiter autem, sicut per b. & c. inuenimus f. radicem viciniorem radici ipsius a. quam fuerat c. ita rursus perg. & f. inueniemus radicem propiorem radici ipsius a. quàm fuit f. & similiter iterum, atque ierum propinquiore, nunquam tamen in infinitum punctuale verum, numerario termino attingentes. Quin etiam id ipsum, sicut in quadrata fecimus, aliter attentabimus sic: Sita. numerus non cubus, cuius velim coniectare cubam radicem. Assumo cubum numerum magnum, vtputa millenarium, qui sit II5. sit b. cuius radix cubica scilicet denarius sit c.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
