# Arithmeticorum libri II 115-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/115-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/115-2

PROPOSITIO 272 Cùm fuerint quotcunque quantitates per idem crementum se riatim crescentes, ex dimidio numeri ipsarum in congeriem prima & vltima multiplicato producitur aggregatum ipsarum omnium. Exempli gratia, sint quinque magnitudines ab ede. seriatim & eodem accessu crescentes: sitque a. mini mae. verò maxima. Dico, quòd si dimidium quinarij ducatur in congeriem ipsarum a e producetur aggregatum ipsarum ab cde. Ponatur enim totidem magnitudines & singulae singulis ipsis a b cde. aequales fghk l. sed ordine prae postero dispositae: sic enim fiet, vt, cremento vnius ordinis decrementum altetius repensante, binarum quarumuis vna sit congeries: Vnde vtriusque ordinis aggregatum planus numerus erit sub duobus lateribus contentus: quorum vnum erit numerus combinationum, scilicet quinarius, alter verò congeries ipsa binarum. Talis autem congeries constat ex minima & maxima. Igitur quinarius in talem congeriem du ctus, producet aggregatum vtriusque ordinis. Quare & dimidium quinarij in eandem congeriem multiplicatum producet aggregatum vnius ordinis. Quod fuit demonstrandum. PRO

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
